monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 59
{XXXVIII} Non multum a salice vitilium usu distat vitex, foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset. Graeci lygon vocant, alias agnon, quoniam matronae Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes his foliis cubitus sibi sternunt. duo genera eius: maior in arborem salicis modo adsurgit, minor ramosa; foliis candidioribus, lanuginosis. prima album florem emittit cum purpureo; quis et candida vocatur, nigra quae tantum purpureum.